Psalms 107

AUG. Ex postremis partibus duorum, etc., usque ad ut complerentur eloquia prophetarum. CASS. Hic plura eadem quae supra, etc., usque ad et bene junguntur, quae nullatenus repugnant. ID. In primo agitur de fuga David, etc., ad divinas res, ad actuales operas. CASS. Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quae salus sit facta omni terrae, ibi, . ID. Secunda pars, quae salus sit facta omni terrae super quam gloria, hic etiam humilitas humanitatis et potentia majestatis ostenditur. Ut liberentur in futuro, hic salva eos, ne cadant. Vel, se petit salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem ejus senserunt. Quasi, ut cantem et psallam, in resurrectione dextera tua, id est per Verbum, qui est brachium Patris, ut Ordo verborum conversus est. Dicit enim: Salvum me fac et exaudi, et salvum me fac. AUG. Vel exaltabor, supra laetabor, hic vero exaltabor, quod satis convenit, quia de exaltatione est laetitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesiae. ID. Ephraim meus est, id est, mea est fructificatio, quae est susceptio capitis mei. Haec fructificatio est ex eo quod caput suscepit me, vel ego caput. CASS. Vel Ephraim, id est, fructificatio, est susceptio capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit, ultra omnes fructificavit: totum enim Christus lucratus est mundum. . ID. Sicut homo, quaerit Christus, ut respondeat; negat hoc ab homine posse fieri. Civitas, infernus quem nullus poterat aperire. Idumeae gentes, quibus post resurrectionem innotuit: haec a sola deitate poterant fieri. ID. Pluraliter dicit nos, quia hic Christus cum membris patitur supra, singulariter dicendo, deducet me. Horum omnium expositiones require in nono psalmo. . .
Copyright information for VulgGlossa